Hľadaný výraz: Nm 23,19-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? 20 Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. 21 Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. 22 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. 23 Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. 24 Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat ”. 25 Dixitque Balac ad Balaam: “ Nec maledicas ei, nec benedicas! ”. 26 Et ille ait: “ Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem? ”.

1

mail   print   facebook   twitter