Hľadaný výraz: Mud 12,23-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta. 24 Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: 25 propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti. 26 Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; 27 in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. |