Hľadaný výraz: Mt 26,17-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”. 18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”. 19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. 21 Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. 22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. 23 At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”. 25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”. |