Hľadaný výraz: Mt 21,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. 3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”. 4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: 5 “ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”. 6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, 7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. 9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”. 10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”. 11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”. |