Hľadaný výraz: Mt 19,16-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: 17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”. 18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. 20 Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. 21 Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. 23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”. 26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”.

1

mail   print   facebook   twitter