Hľadaný výraz: Mt 17,14-21;, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum 15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. 17 Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”. 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”. |