Hľadaný výraz: Mt 15,1-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2 “ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”. 3 Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". 5 Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6 non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8 "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”. 10 Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite: 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”. 12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”. 13 At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”. 15 Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”. 16 At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”.

1

mail   print   facebook   twitter