Hľadaný výraz: Mt 14,3-4; Mk 6,17-18; Lk 3,19-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4 Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.

17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.

19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.

1

mail   print   facebook   twitter