Hľadaný výraz: Mt 12,33-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”. |