Hľadaný výraz: Mt 10,34-42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius. 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”. |