Hľadaný výraz: Mk 8,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. 4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. 5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. 6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.

1

mail   print   facebook   twitter