Hľadaný výraz: Mk 6,14-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”. 15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. 16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”. 17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. 23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. 26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. 29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

1

mail   print   facebook   twitter