Hľadaný výraz: Mk 15,33-41, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”. 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”. 37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”. 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. |