Hľadaný výraz: Mk 10,23-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”. |