Hľadaný výraz: Lv 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; 4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. 5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. 6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum. 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; 9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. 10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. 11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis 12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. 13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. 14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, 15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. 18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. 20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". 21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera. 23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. 24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur. 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. 26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum. 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. 31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum. 32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. 33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. 34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis. 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. 36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, 40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; 43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. 45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. 47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, 48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum 49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, 50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. 51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; 52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, 53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: 55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”. |