Hľadaný výraz: Lv 23,4-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. 5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. 6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, 13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin. 14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.

1

mail   print   facebook   twitter