Hľadaný výraz: Lv 23,27-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. 28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; 30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”. |