Hľadaný výraz: Lv 13,47-59, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, 49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. 50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus; 51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod si eam viderit non crevisse, 54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. 56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. 57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas. 58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt. 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ”. |