Hľadaný výraz: Lk 23,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. 2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”. 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”. 5 At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”. 6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. |