Hľadaný výraz: Lk 22,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. 2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem. 3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim; 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

1

mail   print   facebook   twitter