Hľadaný výraz: Lk 14,25-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: 26 “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. 27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. 28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? 29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei 30 dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”. 31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? 32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. 34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”. |