Hľadaný výraz: Lk 12,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

1

mail   print   facebook   twitter