Hľadaný výraz: Lk 10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. 10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. 12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. 13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. 15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! 16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”. 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”. 18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”. 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”. 23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis. 24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”. 25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”. 26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”. 27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”. 28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”. 29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”. 30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. 31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; 32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, 34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”. 37 At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”. 38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. 39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”. 41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.

1

mail   print   facebook   twitter