Hľadaný výraz: Kol 1,13-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, 14 in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, 17 et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, 19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. |