Hľadaný výraz: Kaz 12,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “ Non mihi placent ”; 2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae, et revertantur nubes post pluviam; 3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per foramina, 4 et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis; 5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes, 6 antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, 7 et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. 8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.

1

mail   print   facebook   twitter