Hľadaný výraz: Joz 2,17-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Qui dixerunt ad eam: “ Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos, 18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos ”. 21 Et illa respondit: “ Sicut locuti estis, ita fiat ”. Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. |