Hľadaný výraz: Joz 15,13-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. 14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”. 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit. 19 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.

1

mail   print   facebook   twitter