Hľadaný výraz: Joz 15,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. 2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca; 4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.

1

mail   print   facebook   twitter