Hľadaný výraz: Job 32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4 Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; 5 cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. 7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium. 10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis, 12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. 13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. 14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15 Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. 16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam. 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20 Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. 21 Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. 22 Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.

1

mail   print   facebook   twitter