Hľadaný výraz: Job 21,16-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. 17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? 18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. 19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. 20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur?

1

mail   print   facebook   twitter