Hľadaný výraz: Job 13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio; 4 vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes. 5 Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! 6 Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. 7 Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? 8 Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini? 9 Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei? 10 Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. 11 Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos? 12 Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. 13 Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. 14 Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? 15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. 16 Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. 17 Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. 18 Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar. 19 Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: 21 Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. 22 Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. 24 Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? 25 Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris. 26 Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae. 27 Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. 28 Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.

1

mail   print   facebook   twitter