Hľadaný výraz: Job 11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: 2 “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur? 3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. 5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8 Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces? 9 Longior terra mensura eius et latior mari. 10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei? 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat? 12 Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur. 13 Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, 14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. 16 Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.

1

mail   print   facebook   twitter