Hľadaný výraz: Job 1,6-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7 Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”. 8 Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ”. 9 Cui respondens Satan ait: “ Numquid Iob frustra timet Deum? 10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? 11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”. 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a facie Domini.

1

mail   print   facebook   twitter