Hľadaný výraz: Jn 6,22-71, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”. 26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”. 28 Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”. 29 Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”. 30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”. 32 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; 33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”. 34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”. 35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. 37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. 39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”. 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”, 42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”. 43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam. 48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”. 52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”. 53 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. 54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. 56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. 58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”. 59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. 60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”. 61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat? 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? 63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. 64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 65 Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”. 66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”. 68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”. 70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”. 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

1

mail   print   facebook   twitter