Hľadaný výraz: Jn 20,11-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. 15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. 16 Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C. 17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei. |