Hľadaný výraz: Jn 19,16-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. 17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”. 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”. 22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”. 23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens: “ Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ”. Et milites quidem haec fecerunt. 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”. 27 Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”. 29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.

1

mail   print   facebook   twitter