Hľadaný výraz: Jn 19,1-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. 2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas. 4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”. 5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”. 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”. 7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”. 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”. 11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”. 12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”. 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”. 15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”. 16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

1

mail   print   facebook   twitter