Hľadaný výraz: Jn 17,6-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

1

mail   print   facebook   twitter