Hľadaný výraz: Jn 12,37-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.

1

mail   print   facebook   twitter