Hľadaný výraz: Jn 1,35-51, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”. 39 Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. 40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus C; 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C. 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”. 46 Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”. 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”. 48 Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”. 49 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”. 50 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. 51 Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”. |