Hľadaný výraz: Jer 33,6-9;, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis 7 et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me; 9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.

1

mail   print   facebook   twitter