Hľadaný výraz: Jer 29,21-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”; 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus. |