Hľadaný výraz: Jdt 2, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est. 2 Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; 3 et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius. 4 Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, 5 et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia; 6 et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. 7 Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, 8 et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur. 9 Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae. 10 Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum. 11 Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua, 12 quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciam omnia haec in manu mea. 13 Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea ”. 14 Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae 15 et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia. 16 Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. 17 Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, 18 et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde. 19 Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. 20 Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum. 21 Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae. 22 Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam 23 et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. 24 Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. 25 Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. 26 Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. 27 Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. 28 Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.

1

mail   print   facebook   twitter