Hľadaný výraz: Iz 56,3-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “ Separatione dividet me Dominus a populo suo ”. Et non dicat eunuchus: “ Ecce, ego lignum aridum ”. 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: “ Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”. |