Hľadaný výraz: Iz 43,25; Hebr 10,14-23; Zj 12,11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. |
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. 15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: 16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; 17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”. 18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato. 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei, 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; 23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; |
11 Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. |