Hľadaný výraz: Iz 30,8-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. 9 Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; 10 qui dicunt videntibus: “ Nolite videre ” et aspicientibus: “ Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. 11 Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel ”. 12 Propterea haec dicit Sanctus Israel: “ Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, 13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; 14 et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea ”. 15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “ In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra ”. Et noluistis 16 et dixistis: “ Nequaquam, sed super equis fugiemus ”, ideo fugietis; et: “ Super veloces ascendemus ”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. 17 Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem. |