Hľadaný výraz: Iz 28,7-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. 8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. 9 Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. 10 Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.

1

mail   print   facebook   twitter