Hľadaný výraz: Iz 26,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “ Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. 2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. 3 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. 4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. 5 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. 7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas.

1

mail   print   facebook   twitter