Hľadaný výraz: Hebr 7,11-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. 13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; 14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, 17 testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”. |