Hľadaný výraz: Gn 7,1-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. 2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. 3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. 4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. 5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. 6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. 7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram, 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. 10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. 14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres 15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. 16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.

1

mail   print   facebook   twitter